monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > sectio 5 > sectio 8 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ivo Carnotensis, Panormia, p9, p11, p1, 2
Septuagesima enim captivitatem Babylonis significat, id est confusionis, in qua sumus, dum in mundo captivamur, de qua exeuntes debemus ad Ierusalem redire, id est ad domum pacis, unde diabolus nos captivavit; quamvis enim captivitatis nostrae semper memores esse debemus, specialiter tamen in his diebus oportet, quibus legimus et cantamus de abiectione patris nostri Adam de paradiso, et de periculo Noe in diluvio, de Abraham qui exivit de terra sua, et de huiusmodi laboribus.